Haller's Concordance: INCIPIAM
- hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur Dt. 2:25
- dixitque Dominus ad Iosue hodie incipiam exaltare te coram omni Israhel ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita et tecum sim Josu. 3:7
- in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum eius incipiam et conplebo 1 Ki. 3:12
- indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum Cant. 1:7
- propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate 2 Pet. 1:12
- sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus incipiam te evomere ex ore meo Apoc. 3:16
- et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion, 4 Esd. 6:19
- ideo incipiam orare coram te pro me et pro eis, quoniam video lapsos nostros qui inhabitamus terram, 4 Esd. 8:17