Haller's Concordance: INCIPIENS
- quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin Gen. 44:12
- iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat Wis. 14:1
- post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis 2 Ma. 7:18
- incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgiae militibus incussit 2 Ma. 12:37
- cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos Mt. 20:8
- et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli Lk. 3:23
- at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc Lk. 23:5
- et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant Lk. 24:27
- incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis Acts 1:22
- aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum Acts 8:35
- vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes Acts 10:37
- incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens Acts 11:4