Haller's Concordance: INCIRCUMCISORUM
- sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum Judg. 15:18
- dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis 1 Ki. 14:6
- nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorum 2 Ki. 1:20
- et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et onmis alienigenae. Esther 14:15
- morte incircumcisorum morieris in manu alienorum quia ego locutus sum ait Dominus Deus Ezec. 28:10
- cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus Ezec. 31:18
- et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum interfectis gladio Ezec. 32:28
- quia dedi terrorem meum in terra viventium et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio Pharao et omnis multitudo eius ait Dominus Deus Ezec. 32:32