Haller's Concordance: INCLINA
- igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo Gen. 24:14
- inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem 4 Ki. 19:16
- ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum Ps. 17:6
- inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me Ps. 31:2
- audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui Ps. 45:10
- iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me Ps. 71:2
- inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum Ps. 86:1
- ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam Ps. 88:2
- ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me Ps. 102:2
- inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam Ps. 119:36
- Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt Ps. 144:5
- ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam Pr. 2:2
- fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam Pr. 4:20
- fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam Pr. 5:1
- inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam Pr. 22:17
- inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem Isa. 37:17
- respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem tuam et audi Bar. 2:16
- Inclina Deus meus aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum: neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis: Dan. 9:18