Haller's Concordance: INCLITUS
- postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus Gen. 31:1
- nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui Gen. 34:19
- fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore 1 Par. 4:9
- inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat 1 Par. 11:21
- fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et adfinitate coniunctus est Ahab 2 Par. 18:1
- fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et thesauros sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii 2 Par. 32:27
- Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt Ps. 89:7