Haller's Concordance: INCREDULI
- congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere Num. 20:10
- et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri Dt. 1:26
- qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper Ps. 66:7
- Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus Ps. 68:6
- misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius Ps. 105:28
- tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides quia domus exasperans est Ezec. 2:6
- qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres Acts 14:2
- eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem Tit. 3:3
- quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt Heb. 3:18
- qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam 1 Pet. 3:20