Haller's Concordance: INCREDULITATEM
- et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum Mt. 13:58
- dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis Mt. 17:20
- et mirabatur propter incredulitatem eorum et circumibat castella in circuitu docens Mk. 6:6
- et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam Mk. 9:24
- novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant Mk. 16:14
- bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time Rom. 11:20
- sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem Rom. 11:30
- conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur Rom. 11:32
- et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem Heb. 3:19
- quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem Heb. 4:6