Haller's Concordance: INCREPATIONE
- et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius 2 Ki. 22:16
- et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui Ps. 18:15
- ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus Ps. 76:6
- succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae pereant Ps. 80:16
- ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt Ps. 104:7
- quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti Isa. 50:2
- filii tui proiecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui Isa. 51:20