Haller's Concordance: INCREPATIONEM
- mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me Dt. 28:20
- beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes Job 5:17
- redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet Pr. 13:8
- quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigae eius reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis Isa. 66:15
- et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis 2 Ma. 7:33