Haller's Concordance: INDICA
- dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum Gen. 24:23
- at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges Gen. 37:16
- et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israhel et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas Josu. 7:19
- dixitque ad eum Dalila ecce inlusisti mihi et falsum locutus es saltim nunc indica quo ligari debeas Judg. 16:10
- quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo si vis possidere iure propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam Ruth 4:4
- accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait indica oro mihi ubi est domus videntis 1 Ki. 9:18
- et dixit ei patruus suus indica mihi quid dixerit tibi Samuhel 1 Ki. 10:15
- dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Ionathan et ait gustans gustavi in summitate virgae quae erat in manu mea paululum mellis et ecce ego morior 1 Ki. 14:43
- si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus descendet 1 Ki. 23:11
- et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt 2 Ki. 1:4
- cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu Tob. 5:16
- dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices Job 10:2
- ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam Job 38:4
- numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia Job 38:18
- accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi Job 40:7
- indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum Cant. 1:7
- et interrogaverunt eum dicentes indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore eius Jer. 36:17
- si autem audierint principes quia locutus sum tecum et venerint ad te et dixerint tibi indica nobis quid locutus sis cum rege ne celes nos et non te interficiemus et quid locutus est tecum rex Jer. 38:25
- Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. Dan. 13:50
- et dixerunt ad eum indica nobis cuius causa malum istud sit nobis quod est opus tuum quae terra tua et quo vel ex quo populo es tu Jonas 1:8