Haller's Concordance: INDIGENS
- et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in possessionem Dt. 15:4
- et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane 2 Ki. 3:29
- qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit Pr. 11:12
- melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane Pr. 12:9
- homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax Pr. 19:22
- dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius Pr. 28:16
- umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis Cant. 7:2
- nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia Acts 17:25