Haller's Concordance: INDIGET
- viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus Gen. 34:21
- sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam Dt. 23:20
- numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos Job 13:7
- in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde Pr. 10:13
- dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes Jn. 13:10
- si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei Jas. 1:5