Haller's Concordance: AEQUITATEM
- neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt impie te introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Iacob Dt. 9:5
- proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum Job 23:7
- si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem Job 33:23
- ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem Pr. 1:3
- tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam Pr. 2:9
- sumet scutum inexpugnabilem aequitatem Wis. 5:20