Haller's Concordance: AEQUO
- dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem Num. 31:27
- dixit ergo ad eum Hiezabel uxor eius grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israhel surge et comede panem et aequo esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitae 3 Ki. 21:7
- miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus 1 Par. 25:8
- missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum 1 Par. 26:13
- exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit aequo animo estote fratres et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam Jud. 7:23
- tunc Holofernis dixit ei aequo animo esto et noli pavere in corde tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi Jud. 11:1
- neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri Job 9:32
- saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit Job 19:6
- ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis Sir. 13:14
- tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat Jas. 5:13