Haller's Concordance: AERARIUM
- e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis Gen. 47:14
- urbem autem et omnia quae in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro quae in aerarium Domini consecrarunt Josu. 6:24
- filium mulieris viduae de tribu Nepthali patre Tyrio artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus eius 3 Ki. 7:14
- et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia 1 Ma. 3:28
- et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis et communes copias inmensas esse quae non pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere universa 2 Ma. 3:6
- Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium praesens 2 Ma. 3:23
- et is qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus est aerarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta cognita Dei virtute 2 Ma. 3:28
- et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt 2 Ma. 4:42
- alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum aerarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia 2 Ma. 5:18