Haller's Concordance: INFANTEM
- dixerunt autem ei servi sui quis est sermo quem fecisti propter infantem cum adhuc viveret ieiunasti et flebas mortuo autem puero surrexisti et comedisti panem 2 Ki. 12:21
- qui ait propter infantem dum adhuc viveret ieiunavi et flevi dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivet infans 2 Ki. 12:22
- dividite inquit infantem vivum in duas partes et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri 3 Ki. 3:25
- dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem commota sunt quippe viscera eius super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur 3 Ki. 3:26
- respondens rex ait date huic infantem vivum et non occidatur haec est mater eius 3 Ki. 3:27
- numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui Isa. 49:15
- et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio Lk. 2:12
- et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio Lk. 2:16
- fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum Heb. 11:23