Haller's Concordance: INFANTES
- et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio Jud. 4:8
- et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in praedam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus Jud. 4:9
- melius est enim ut captivi benedicamus Deum viventes quam moriamur et simus obprobrium omni carni cum videamus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros Jud. 7:16
- dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem Jud. 16:6
- egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus Job 21:11
- cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam Wis. 18:5
- infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur Isa. 13:16
- adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos Lk. 18:15
- hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur Acts 7:19
- sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem 1 Pet. 2:2
- scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum 1 Jn. 2:14
- et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et praegnantes inmaturos parient infantes trium et quattuor mensuum et vivent et scirtabuntur, 4 Esd. 6:21