Haller's Concordance: AEREAS
- et ocreas aereas habebat in cruribus et clypeus aereus tegebat umeros eius 1 Ki. 17:6
- Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas 3 Ki. 4:13
- et finxit duas columnas aereas decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque 3 Ki. 7:15
- et fecit bases decem aereas quattuor cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis 3 Ki. 7:27
- columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et transtulerunt aes omnium in Babylonem 4 Ki. 25:13
- ollas quoque aereas et trullas et tridentes et scyphos et omnia vasa aerea in quibus ministrabant tulerunt 4 Ki. 25:14
- quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit Ps. 107:16
- ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo portas aereas conteram et vectes ferreos confringam Isa. 45:2
- columnas quoque aereas quae erant in domo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem Jer. 52:17
- surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas et comminues populos multos et interficiam Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universae terrae Mic. 4:13