Haller's Concordance: AEREM
- aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius Wis. 5:11
- et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans Wis. 7:3
- sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt Wis. 13:2
- nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre Wis. 17:9
- vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem Acts 22:23
- ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans 1 Cor. 9:26
- et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est Apoc. 16:17
- neque nubem neque tonitruum neque coruscationem, neque ventum neque aquam neque aerem, neque tenebras neque sero neque mane, 4 Esd. 7:40
- initium verborum Ezrae priusquam adsumeretur, et dixit: Domine qui habitas in saeculum, cuius oculi elati et superna in aerem, 4 Esd. 8:20