Haller's Concordance: INFERIORES
- et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Iordanis aquae quae inferiores sunt decurrent atque deficient quae autem desuper veniunt in una mole consistent Josu. 3:13
- steterunt aquae descendentes in uno loco et instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan quae autem inferiores erant in mare Solitudinis quod nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent Josu. 3:16
- filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent coeperunt fugere quod cernentes filii Israhel dederunt eis ad fugiendum locum ut ad praeparatas insidias devenirent quas iuxta urbem posuerant Judg. 20:36
- penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo Sir. 24:45
- quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae Eph. 4:9