Haller's Concordance: INFERNI
- ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet Dt. 32:22
- circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi Ps. 116:3
- et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius Pr. 9:18
- pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra Isa. 7:11
- loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni qui cum auxiliatoribus eius descenderunt et dormierunt incircumcisi interfecti gladio Ezec. 32:21
- et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam Jonas 2:2
- quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo Acts 2:24
- si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari 2 Pet. 2:4
- et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni Apoc. 1:18