Haller's Concordance: INFERNUS
- si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum Job 17:13
- degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum Pr. 1:12
- infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum Pr. 15:11
- infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles Pr. 27:20
- infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit Pr. 30:16
- propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et populus eius et sublimes gloriosique eius ad eum Isa. 5:14
- infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum Isa. 14:9
- quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam Isa. 38:18
- et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos Hab. 2:5