Haller's Concordance: INFEROS
- at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos Gen. 42:38
- si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos Gen. 44:29
- videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos Gen. 44:31
- facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos 3 Ki. 2:6
- ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Esther 13:7
- sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet Job 7:9
- ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius Job 24:19
- pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant Pr. 5:5
- hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post haec ad inferos deducentur Eccl. 9:3
- quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas Eccl. 9:10
- non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius Sir. 9:17
- ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum Sir. 14:17
- detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes Isa. 14:11
- et ornasti te regi unguento et multiplicasti pigmenta tua misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos Isa. 57:9
- exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt Bar. 3:19
- haec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et coercui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt Ezec. 31:15