Haller's Concordance: INFIRMITATEM
- servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui Ex. 23:25
- si quis de populo tuo Israhel fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac 2 Par. 6:29
- despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum Isa. 53:3
- non desperans memet ipsum sed spem multam habeo effugiendi infirmitatem 2 Ma. 9:22
- et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo Mt. 4:23
- et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem Mt. 9:35
- et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem Mt. 10:1
- humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem Rom. 6:19
- similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus Rom. 8:26
- scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem Gal. 4:13
- reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem Heb. 7:18
- lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum Heb. 7:28