Haller's Concordance: INFIRMOS
- infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date Mt. 10:8
- et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit Mk. 6:5
- et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant Mk. 6:56
- cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos Lk. 4:40
- et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos Lk. 9:2
- et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei Lk. 10:9
- ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum Acts 5:15
- omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere Acts 20:35
- factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos 1 Cor. 9:22
- rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes 1 Th. 5:14