Haller's Concordance: INGREDIEBATUR
- porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertum 1 Ki. 13:18
- omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos 1 Ki. 18:16
- et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo 2 Ki. 5:10
- cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat effundebantque pecuniam quae erat in arca porro arcam reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et congregata est infinita pecunia 2 Par. 24:11
- et ecce gloria Dei Israhel ingrediebatur per viam orientalem et vox erat ei quasi vox aquarum multarum et terra splendebat a maiestate eius Ezec. 43:2
- Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. Dan. 13:7