Haller's Concordance: INHABITANT
- secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum Sir. 36:19
- et inhabitantes terram gaudebunt super illis et iucundabuntur et munera mittent invicem quoniam hii duo prophetae cruciaverunt eos qui inhabitant super terram Apoc. 11:10
- et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi Apoc. 13:8
- cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius Apoc. 17:2
- stent praepositi multitudinis et omnes qui nobiscum inhabitant et quotquot habent apud se uxores alienigenas, 3 Esd. 9:12
- quemadmodum enim terra silvae data est et mare fluctibus suis, et qui super terram inhabitant quae sunt super terram intellegere solummodo possunt, et qui super caelos super altitudinem caelorum. 4 Esd. 4:21
- de signis autem: ecce dies venient, et adprehendentur qui inhabitant super terram in excessu multo, et abscondetur veritatis via, et sterilis erit a fide regio. 4 Esd. 5:1
- et regnabit quem non sperant qui inhabitant super terram; et volatilia conmigrationem facient. 4 Esd. 5:6
- et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his qui inhabitant in eam, et venae fontium stabunt ut non decurrant in horis tribus. 4 Esd. 6:24
- quantum enim tempus, ex quo longanimitatem habuit Altissimus his qui inhabitant saeculum, et non propter eos, sed propter ea quae providit tempora. 4 Esd. 7:74
- propter quod miseriae multae miserabiles efficientur qui inhabitant saeculum in novissimis, quia in multa superbia ambulaverunt. 4 Esd. 8:50
- et ostendet tibi Altissimus eas visiones somniorum, quae faciet Altissimus his qui inhabitant super terram a novissimis diebus. 4 Esd. 10:59
- et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit super terram et super eos qui inhabitant in ea. 4 Esd. 11:5
- hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem terrarum super omnes alas quae fuerunt. 4 Esd. 11:32
- et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae. 4 Esd. 12:24
- et veniet excessus mentis super eos qui inhabitant terram. 4 Esd. 13:30
- positum est ergo saeculum in tenebris, et qui inhabitant in eo sine lumine, 4 Esd. 14:20