Haller's Concordance: INIMICO
- servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat Dt. 28:48
- liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant 2 Ki. 22:18
- erubui enim petere regem auxilium et equites qui defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui quaerunt eum in bonitate et imperium eius et fortitudo eius et furor super omnes qui derelinquunt eum 1 Esd. 8:22
- dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico Ps. 42:9
- tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare tristis incedo adfligente inimico Ps. 43:2
- non credas inimico tuo in aeternum sicut enim aeramentum eruginat nequitia illius Sir. 12:10
- amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare Sir. 19:8
- sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum Jer. 18:17
- et tu ergo inebriaberis eris despecta et tu quaeres auxilium ab inimico Nah. 3:11