Haller's Concordance: INIQUITATI
- propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est Ps. 25:11
- ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum Ps. 78:38
- gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati Ps. 119:133
- qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam Sir. 19:5
- tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis Jer. 18:23
- et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius Jer. 31:34
- si forte audiente domo Iuda universa mala quae ego cogito facere eis revertatur unusquisque a via sua pessima et propitius ero iniquitati et peccato eorum Jer. 36:3
- his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio Rom. 2:8
- humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem Rom. 6:19
- ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati 2 Th. 2:12