Haller's Concordance: INIQUITATIBUS
- quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur Lev. 26:39
- et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi et omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint ut misereantur eis 3 Ki. 8:50
- a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac 1 Esd. 9:7
- ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me Ps. 39:8
- qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas Ps. 103:3
- et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius Ps. 130:8
- non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis Isa. 43:24
- haec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram Isa. 50:1
- et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me Jer. 33:8
- ut deficientibus pane et aqua corruat unusquisque ad fratrem suum et contabescant in iniquitatibus suis Ezec. 4:17
- considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur Ezec. 18:28
- idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israhel ait Dominus Deus convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas Ezec. 18:30
- coronas habebitis in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum Ezec. 24:23
- haec dicit Dominus Deus in die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes et instauravero ruinosa Ezec. 36:33
- neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus Ezec. 37:23
- tu autem fili hominis ostende domui Israhel templum et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam Ezec. 43:10
- Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam. Dan. 9:13
- quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor Heb. 8:12
- peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi, Man. 1:13
- ecce nunc sumus in conspectu tuo in iniquitatibus nostris; non est enim adhuc stare ante te in his. 3 Esd. 8:91
- omnes enim qui nati sunt commixti sunt iniquitatibus et pleni sunt peccatis et gravati delictis. 4 Esd. 7:68
- et donator, quoniam si non donaverit de bonitate sua, ut adleventur hii qui iniquitates fecerunt de suis iniquitatibus, non poterit decies millesima pars hominum vivificari, 4 Esd. 7:138
- et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis nec super has plagas memorantur sempiterna. 4 Esd. 16:21
- vae qui constringuntur a peccatis suis et obteguntur ab iniquitatibus suis, quemadmodum ager constringitur a silva et spinis tegitur semita eius, per quam non transiet homo, et excluditur et mittitur ad devorationem ignis. 4 Esd. 16:78