Haller's Concordance: INIQUUM
- non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo Lev. 19:15
- nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura Lev. 19:35
- ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti 1 Ki. 25:25
- conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit Job 16:11
- vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu Ps. 140:11
- peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit Pr. 29:6
- et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum 1 Ma. 14:14
- Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in civitate moliri 2 Ma. 3:4
- incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem Acts 18:14
- omnis terra veritatem invocat, caelum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur et tremunt eam, et non est cum ea quicquam iniquum. 3 Esd. 4:36
- vinum iniquum, iniquus rex, iniquae mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua omnia opera illorum, et non est in ipsis v sua iniquitate peribunt. 3 Esd. 4:37
- et non est in iudicio eius iniquum. eique fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium aevorum. benedictus Deus veritatis. 3 Esd. 4:40