Haller's Concordance: INIQUUS
- respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus eis quicquam de praeda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum acceperint recedant 1 Ki. 30:22
- sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus Job 27:7
- vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam Pr. 16:29
- testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem Pr. 19:28
- pro iusto datur impius et pro rectis iniquus Pr. 21:18
- derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum Isa. 55:7
- Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem mane mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem Soph. 3:5
- qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est Lk. 16:10
- si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico Rom. 3:5
- et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui 2 Th. 2:8
- vinum iniquum, iniquus rex, iniquae mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua omnia opera illorum, et non est in ipsis v sua iniquitate peribunt. 3 Esd. 4:37