Haller's Concordance: INITO
- fecitque Iosue cum eis pacem et inito foedere pollicitus est quod non occiderentur principes quoque multitudinis iuraverunt eis Josu. 9:15
- et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine terga vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum 1 Ki. 4:2
- porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul 1 Par. 12:19
- igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio misit ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regem Israhel dicens veni videamus nos mutuo 2 Par. 25:17
- inito ergo consilio regis et principum et universi coetus Hierusalem decreverunt ut facerent phase mense secundo 2 Par. 30:2
- inito cum principibus consilio virisque fortissimis ut obturarent capita fontium quae erant extra urbem et hoc omnium decernente sententia 2 Par. 32:3
- consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum Mt. 27:7