Haller's Concordance: INIURIAM
- et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum Ex. 2:13
- videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum 2 Ki. 10:6
- dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo 2 Ki. 19:19
- et respondit vir Israhel ad viros Iuda et ait decem partibus maior ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri Iuda viris Israhel 2 Ki. 19:43
- videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites 1 Par. 19:6
- qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi Pr. 9:7
- fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est Pr. 12:16
- libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua Sir. 4:9
- ante oculos habentes contumeliam quae in locum sanctum ab his iniuste esset inlata itemque et ludibria habitae civitatis iniuriam adhuc etiam veterum instituta convulsa 2 Ma. 8:17
- elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant posse in Iudaeos retorquere ideoque iussit agitari currum sine intermissione agens iter caelesti eum iudicio perurguente quod ita superbe locutus est venturum se Hierosolymam et congeriem sepulchri Iudaeorum eam facturum 2 Ma. 9:4
- at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum Mt. 20:13
- et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio Acts 7:24
- qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos Acts 7:27
- et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam Acts 27:21
- iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini 1 Cor. 6:7
- sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus 1 Cor. 6:8
- igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo 2 Cor. 7:12
- quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam 2 Cor. 12:13
- qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio Col. 3:25