Haller's Concordance: INMACULATA
- quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino Lev. 3:1
- si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt Lev. 3:6
- quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi Lev. 13:57
- inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis Num. 28:31
- Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se 2 Ki. 22:31
- quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua Job 22:3
- Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se Ps. 18:30
- lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis Ps. 19:7
- ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium Cant. 5:2
- et aetas senectutis vita inmaculata Wis. 4:9
- fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur Sir. 40:19
- ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata Eph. 5:27
- religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo Jas. 1:27