Haller's Concordance: INMISIT
- inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea Gen. 2:21
- cumque ibi habitare coepissent non timebant Dominum et inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos 4 Ki. 17:25
- nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae 4 Ki. 17:26
- inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriae latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas 4 Ki. 24:2
- inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat Job 18:8
- qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos Ps. 78:45
- et post hoc transiit coram me nubes plena aquae et inmisit pluviam impetu multam; et cum transisset impetus pluviae et superaverunt in ea guttae. 4 Esd. 4:49