Haller's Concordance: INMUNDI
- et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt Lev. 11:35
- nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis Lev. 11:43
- ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis Lev. 11:47
- ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron Num. 9:6
- dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israhel Num. 9:7
- et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes Mk. 3:11
- et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare Mk. 5:13
- sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt 1 Cor. 7:14
- et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundae Apoc. 18:2