Haller's Concordance: INNOCENS
- innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi Gen. 24:41
- quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum Gen. 40:15
- si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat Ex. 21:19
- si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit Ex. 21:28
- qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem Ex. 34:7
- liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur Num. 35:25
- et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit 1 Ki. 26:9
- dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus eius sit innocens 2 Ki. 14:9
- recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint Job 4:7
- stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur Job 17:8
- videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos Job 22:19
- salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum Job 22:30
- praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet Job 27:17
- innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose Ps. 24:4
- manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur Pr. 11:21
- innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos Pr. 14:15
- abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens Pr. 16:5
- callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno Pr. 22:3
- vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens Pr. 28:20
- et dixisti absque peccato et innocens ego sum et propterea avertatur furor tuus a me ecce ego iudicio contendam tecum eo quod dixeris non peccavi Jer. 2:35
- quia haec dicit Dominus ecce quibus non erat iudicium ut biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris non eris innocens sed bibens bibes Jer. 49:12
- videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis Mt. 27:24
- talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus Heb. 7:26