Haller's Concordance: INNUMERABILIS
- sed hoc mihi videtur rectum esse consilium congregetur ad te universus Israhel a Dan usque Bersabee quasi harena maris innumerabilis et tu eris in medio eorum 2 Ki. 17:11
- nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae 2 Par. 1:9
- erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus aeris 2 Par. 4:18
- in quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos persequeretur ita aquis coopertus est ut non remaneret vel unus qui factum posteris nuntiaret Jud. 5:13
- currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto Ps. 68:17
- venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius Wis. 7:11
- gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis Joel 1:6
- propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis Heb. 11:12
- et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut vidisti volentes venire et expugnare eum. 4 Esd. 13:34