Haller's Concordance: AESTUS
- cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent Gen. 8:22
- instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit aestus super caput eius et mortuus est in Bethuliam civitatem suam et sepultus est illic cum patribus suis Jud. 8:3
- per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram Job 38:24
- in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus Isa. 27:8
- non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos Isa. 49:10
- et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit aestus et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum Jer. 17:8
- Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: aestus quippe erat: Dan. 13:15
- Benedicite ignis, et aestus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:43
- Benedicite frigus, et aestus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:44
- dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus Mt. 20:12
- et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit Lk. 12:55
- non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos sol neque ullus aestus Apoc. 7:16
- nonne cum sitiretis petram excidi, et fluxerunt aquae in satietatem? propter aestus folia arborum vos texi. 4 Esd. 1:20