Haller's Concordance: AETATE
- cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac Gen. 21:5
- consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui Gen. 35:29
- mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit Num. 30:3
- istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo Num. 30:16
- defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam Sir. 41:4
- turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti coepit duce quodam Tyranno aetate pariter et dementia provecto 2 Ma. 4:40
- igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir aetate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare 2 Ma. 6:18
- post haec apparuisse et alium virum aetate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum 2 Ma. 15:13
- et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines Lk. 2:52