Haller's Concordance: AETATEM
- sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimis Gen. 43:33
- dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos quia iuxta aetatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent Judg. 8:21
- verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo sed ut deficiant oculi tui et tabescat anima tua et pars magna domus tuae morietur cum ad virilem aetatem venerit 1 Ki. 2:33
- animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa Pr. 17:22
- lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem Sir. 26:22
- Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille: et unusquisque secundum suam bibebat aetatem. Dan. 5:1
- non enim aetatem nostram dignum est inquit fingere ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum 2 Ma. 6:24
- itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria voce fili mi miserere mei quae te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi 2 Ma. 7:27
- quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur Jn. 9:21
- propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate Jn. 9:23