Haller's Concordance: AETERNAE
- candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius Wis. 7:26
- et in ultimo spiritu constitutus ait tu quidem scelestissime in praesenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit 2 Ma. 7:9
- nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento aeternae vitae effecti sunt tu vero iudicio Dei iustas superbiae poenas solves 2 Ma. 7:36
- respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes Jn. 6:68
- tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes Acts 13:46
- in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia Tit. 1:2
- ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae Tit. 3:7
- et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae Heb. 5:9
- et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis Heb. 9:15
- et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternae Lao. 1:5