Haller's Concordance: INPONENS
- fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est Lev. 2:15
- cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei Tob. 1:9
- et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos Mk. 10:16
- cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos Lk. 4:40
- et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit Lk. 10:34
- et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto Acts 9:17