Haller's Concordance: INPOSITUM
- unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem Gen. 26:33
- quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus Ex. 21:30
- cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum inpositum super altare quod tunc aedificatum erat Judg. 6:28
- nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro et recludite vitulos earum domi 1 Ki. 6:7
- et tulit diadema regis eorum de capite eius pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et praedam civitatis asportavit multam valde 2 Ki. 12:30
- dixitque ad eum veni mecum et vide zelum meum pro Domino et inpositum currui suo 4 Ki. 10:16
- et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari 2 Par. 4:4