Haller's Concordance: INPOSUERUNT
- at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt Gen. 9:23
- cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram Num. 23:2
- et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque inposuerunt super ea holocaustum Domino 1 Ki. 6:14
- et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et Haio filii Abinadab minabant plaustrum novum 2 Ki. 6:3
- descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion 3 Ki. 1:38
- misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam regis 3 Ki. 1:44
- et inposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate David 4 Ki. 9:28
- et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei diadema dederuntque in manu eius tenendam legem et constituerunt eum regem unxit quoque illum Ioiadae pontifex et filii eius inprecatique sunt atque dixerunt vivat rex 2 Par. 23:11
- et inposuerunt cervicibus eius manus cumque intrasset portam Equorum domus regis interfecerunt eam ibi 2 Par. 23:15
- steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore inposuerunt eos iumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam 2 Par. 28:15
- non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum Jud. 16:8
- et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt Wis. 14:21
- et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra 1 Ma. 1:10
- sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et inposuerunt cinerem 1 Ma. 4:39
- et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas 1 Ma. 4:57
- et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt Mt. 21:7
- et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum Mt. 27:37
- et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum Lk. 19:35
- et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum Lk. 23:26
- et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum Jn. 19:2
- hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus Acts 6:6
- qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant Acts 28:10