Haller's Concordance: INPROPERIUM
- quoniam non oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos Tob. 3:4
- eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui Tob. 3:7
- illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini et patientia sua inproperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt Jud. 8:24
- noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis Sir. 6:1
- ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas Sir. 23:19
- inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi Sir. 27:31
- super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies Sir. 29:29
- gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris Sir. 29:34
- et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus Bar. 2:4
- et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster Bar. 3:8
- maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem Heb. 11:26
- exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes Heb. 13:13
- ubi est Urihel angelus, qui a principio venit ad me? quoniam ipse me fecit venire in multitudinem excessus mentis huius, et factus est finis meus in corruptionem et oratio mea in inproperium. 4 Esd. 10:28
- et qui consenserint eis, erunt illis in derisum et in inproperium et in conculcationem. 4 Esd. 16:70