Haller's Concordance: INRUERUNT
- quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri Gen. 34:27
- venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversum illos ad aquas Merom subito et inruerunt super eos Josu. 11:7
- alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle 1 Par. 14:13
- et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi Job 1:15
- quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt Job 30:14
- et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram Mt. 7:25
- et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna Mt. 7:27