Haller's Concordance: AFEC
- rex Afec unus rex Saron unus Josu. 12:18
- et Amma et Afec et Roob civitates viginti duae et villae earum Josu. 19:30
- Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et Roob Judg. 1:31
- egressus est namque Israhel obviam Philisthim in proelium et castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii porro Philisthim venerunt in Afec 1 Ki. 4:1
- congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec sed et Israhel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrahel 1 Ki. 29:1
- igitur postquam annus transierat recensuit Benadad Syros et ascendit in Afec ut pugnaret contra Israhel 3 Ki. 20:26
- fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum 3 Ki. 20:30
- et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit Heliseus iace sagittam et iecit et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec consumas eam 4 Ki. 13:17