Haller's Concordance: INSIDIAE
- quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiae Josu. 8:14
- cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis insidiae quae latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam Josu. 8:19
- omnes itaque filii Israhel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiae quoque quae circa urbem erant paulatim se aperire coeperunt Judg. 20:33
- convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ahaziam insidiae Ahazia 4 Ki. 9:23
- cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu et principes turmasque circa eum omnem quoque populum terrae gaudentem atque clangentem tubis et diversi generis organis concinentem vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait insidiae insidiae 2 Par. 23:13
- non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae Ps. 5:9
- insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia Ps. 55:11
- miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae Ps. 57:1
- non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi Sir. 11:31
- et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se et circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam 1 Ma. 10:80
- insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium 1 Ma. 11:69
- notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent Acts 9:24
- ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam Acts 20:3